# Iter extaticum II 19

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. De As. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/19

Dic rogo an non in Vulcanijs officinis fornices perpetuis istis incendijs, haud secus ac in fornacibus calcarijs saxa in calcem & cineres successu temporis vertuntur? Hydr. Minimè: nam & huic natura prouidit, dum meos lebetes canalesque sem per Vulcanijs officinis iunctos esse voluit; ex hoc enim capite perpetuo quodam frigido & humido ardentium culinarum fornices parietesque conuexi ita irrorantur temperanturque, vt à subiecto igne noxam incurrere non possint, haud secus ac ollae figulorum ex argilla conflatae coctaeque, si humido repleantur omni ignis violentiae resistunt, idem de aeneis cacabis dicendum est, qui igni sine aqua impositi, moxi comburuntur, aqua repleti nunquam. Theod. Quomo do dicta barathra Vulcaniarum officinarum tanta incendia nutrire possunt? cum spiracula ad noui aëris attractum non habeant, igni autem â natura sic com paratum sit, vt mox ac aëre destituitur, extinguatur Hydr. Nonne supra dixi tibi huiusmodi barathra Vulcania innumeris meatibus instructa, in omnes telluris plagas, partim in aerea gazophylacia, partim in vltimam vsque terrae superficiem exporrecta esse, e quibus sufficientis aëris ad fomentum ignium sit attractus, & montes Vulcanij, Aetna, Vesuuius, Hecla, similesque quos in terrestri superficie hinc inde natura veluti intimarum officinarum spiracula, ac euaporatorios quosdam caminos disposuit, satis superque testantur. Theod.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
