# Iter extaticum II 191

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, FIBIBE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/191

Cap. IV. CAP Introductio intra ignea subterranei Mundi conceptacula. OSMIEL. Vidisti mi Theodidacte naturae Maiestatem in admiranda hydrophylacium subterrestrium fabrica, vsum quoque tum quoad extrinsecam, tum quoad intrinsecam constitutionem, singulorumque rationem me duce & magistro didicisti. Nihil porrò restat, nisi vt modò arcanam naturae industriam in constituendis subterranei Ceocosmi Pyrophylacijs seu reconditorijs Vulcanijs ostendam. Si ne quibus natura haud dubiè, manca, mutila & imperfecta maneret; cùm nulla quarumuis rerum generatio sine hisce innati caloris aestuarijs trans possit, quemadmodum oculari experimento compe ries. Theod. Nihil mihi acceptius hac stupenda rerum exhibitione esse potest; sed quis tot flammarum globos, tot inexhausta ignium aestuaria impunè transeat? ego praesertim vti natura fragillimus, ita impendentium periculorum timidissimus sum. Cosmiel. Ne timeas Theodidacte; quemadmodu enim à principio impunitatem tibi pollicitus sum ita eam illâ, quam me Cosmielem mundi praesidem decet, fide exactè seruabo. Agedum macte animo Theodidacte. Theod. Sola tua benignitate, & potentia confisus tuam accepto inuitationem longè humanissimam. Et è vestigio, in horrendum quoddam incompertae à me magnitudinis antrum introduxit. O mi Cosmiel quo trahor?

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
