Latin
FIBIBE
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 192
Unproofread scanNot analysed yet
quo me cum summo vitae meae periculo ducis? Cosmiel. Confide fili, &nunquam ab humano oculo visa tibi monstrabo. Ne verò quidquam ab ignium violentia patiaris, hoc accipe antidotum. Theod. His dictis, effu so liquore quodam praestantissimo mirum in modum refrigerante super caput meum totum me incredibili quadam virtute contra omnes flammarum noxas muniuit. O amantissime dux vitae meae, quàm horrendam rerum scenam hic video? Forsan i inferni barathrum me duxisti? Non enim hîc aliud, nisi ingentes &formidabiles ignis crepantis strepitus o ardere viaudiuntur. Parietes omnes succenso fui dentur, pauimentum sulphureis lacubus, ardentissimisque fluuijs refertum. Hiatus fornicis, innumeri veluti caminis &spiracula in altum porriguntur, latera ingentibus hiatibus fatiscentia video, quae parim naphtam, bitumen, pinguissimamque materiam accensam, partim sulphureas flammas vnà cum liquefacta igniti liquoris materiâ, perenni fluxu fundunt. Heu quis fumus? quis foetor? estne bile tantam rerum confusionem emolumentum aliquod in natura rerum adferre posse? rogo itaque te obnixè, vt singulorum rationem mihi exponas, idque quoad fieri poterit paucissimis verbis, ne longo tempore in tam formidabili ignis habitaculo commorari cogamur. Cosmiel. Quid omnia notent quos vsus in natura habeant, singula tibi pandam. Vastissimum hoc antrum seu Vulcanium barathrum minimè vti tu putas insernus est, sed est pyrophylacticum naturae reconditorium, quod intra intima terrae viscera natura ad totius Americae Meridionalis bonum &emolumentum constituit, in hoc enim Ignis subterranei finis &naturae semen, tum ad mineralium cuiusuis genevtilitas.