# Iter extaticum II 193

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, FIBIBE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/193

ris, metallorumque productionem perfectè excoquitur: tum ad hydrophylaciorum fluxum continuandum, quae sine hoc calore mox intensissimâ subterranei frigoris vehementia in glaciem coalescerent. Quemadmodum enim in caelesti expanso Deus Solem igneum, & Lunam aqueum corpus posuit eo fine, vt vnum alterius impetum frangeret, ne alterutrius excessu omnia inferiora susque deque ferrentur. Hac enim contrariorum globorum natura factum est, vt permixtis vnà radijs calidis & humidis ad temperiem reducta corpora tum muLunam & So. lem reciproco tuò se fouerent, tum reciproca mistura seminum influxu temaccepta in inferiorem rerum Oeconomiam ad inperari. tentam generationem efficiendam aptiùs influerent. Pari ratione cùm Sol, Luna, Stellae radijs suis intima terrae viscera penetrare nequeant; sapienti sanè naturae consilio Sol & Luna subterranea, quae nos pyrophylacticos & hydrophylacticos fundos, Solis & Lunae vicarios, secundum analogiam quandam vocamus, constituta sunt. Vt mutuò calidi & humidi consortio vniuersus Geocosmus ijs veluti anima tus, & ab intenso frigore summo naturae vitio caloris accessu vindicatus globus, ad necessariam rerum enerationem iuxta intentas Diuini Archetypi rationes incitaretur.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
