Latin
Cap. IV. Iter Si
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 197
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc aërophylacium à natura ordinatum est, vt semen naturae quod in elementis aquae, aëris, terrae sparsum latet, intra hoc vnitum, per circulationes continuas elaboratum, depuratumque tandem ad generationes metallorum adaptaretur. Vides quomodo fumi veluti in alembico quodam nunc ascendant, nunc descendant? Vides quoque ingentem terrestrium glebarum diuersitatem, &varias ad recipiendas formas dispositiones? Vides innumera foramina, fissuras, rimas, &fibras rupium, per hasce enim vapores ingressi, vbicunque materiam ad aliquod metallum aptam inuenerint; v. g. vapor vnctuosus vnà cum naturae semine ei concentrato, natiuo loci frigore coagulatus, fixatusque intra fibras rupium, illud producet metallum, ad quod materia terrestris aptitudinem habuerit. Theod. Intelligo quae dicis, sed Metallorum productionis modum quo hoc admirandum naturae coniugum ac- causa. cidit, nosse cupiam. Cosmiel. Vt &hoc intelligas, aliquantulum fusiùs me explicabo. Notandum itaque omnia &singula elementa iuxta diuinae sapientiae leges archetypas, purissimum sui ipsius, id est semen, in alterum elementum sibi inferius proijcere.