Latin
Cap. II. Degl
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 2
Unproofread scanNot analysed yet
porum fuligine aërem perpetuò inficiant, ij innumeras quoque in accolis infirmitates vt plurimum accersunt, vt proinde huiusmodi aquarum colluuies, frustra in natura rerum constituta videatur. Hoc dubium tuum prorsus nullam difficultatem habet. Ne quaeso mi Theodidacte naturam accuses, quasi minus se benignam erga homines in tanto locorum Paludum squalore exhibuerit. Non est id naturae vitium, sed aliarum squalidarum aqua hominum otiosorum neglectus &oscitantia, qui cum rum cur non possent istiusmodi malum remouere, id tamen nenatura, sed homines causcio qua laboris impatientiâ, vel sumptuum magnisa sint. tudine absterriti, consultò omittunt; an nescis totam olim Aegyptum paludibus tectam, hominum tamen industria, &impigris laboribus, aquis in certos canales corriuatis, non tantùm aquarum diffusione liberatam, sed &in totius orbis fertilissimam saluberrimamque regionem euasisse? idem de alijs stagnantium aquarum squaliditate defaedatis Geocosmi partibus sentiendum est; hoc enim pacto terra ab aquarum tyrannide hominum labore vindicata, &saecundissimos fundos, &subtractâ vaporum materiâ saluberrimum aërem subministraret; an non tota Germaniae inferioris ora maritima, olim mari tecta squaluit, quae tamen posteris temporibus in omnium populosissimam, &quae splendore ac magnificentia nulli cedat, regionem euasit? innumera huius rei exempla, non tibi in tuo deerunt Geocosmo, vt proindè dubium à te mihi propositum, suaptè sponte cadat. Quare ad maioris momenti dubia te accinas, ne tempus in rebus passim obuijs teramus. Vatura non Theod. Verissima quae dicis inuenio, &sat iam noui incusanda, vbi interuenit naturam non semper incusandam, vbi defectus non defectus honisi ab hominum neglectu dependet, quare paulo minum maiora &reconditiora proponamus.