Latin
Cap. I. De As
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 20
Unproofread scanNot analysed yet
Incredibili sanè voluptate abdita naturae tuae miracula percipio; ad aliud itaque dubium mihi soluendum te accingas velim: &est, quomodo nonnunquam fontes &flumina repentini euentu exaruerint, vti Historici nos docent; montes etiam Vulcanij post diuturnos incendiorum vomitus, tandem defierint; qua ratione itaque hoc acciderit, a te doceri velim. Hydr. Varijs id modis contingere posse scias; subinde enim tanta spirituum igneorum intra cauernarum viscera copia nascitur vt contineri amplius nescij, quà data porta summa &incredibili violentia effugium sibi quaerentes, latera cauernarum, meatuumque parietes formidabi vehementia concutiant, vnde tam saeui terrae motus oriuntur, vt nonnunquam immensa subterrestrium portionum spatia, in vltimam ruinam deducant quarum ruinâ si quandoque fontis aut fluminis cu iuspiam maeandri obstruantur, vtpote impedita cursûs semita, fontem quoque &flumen cessare necesse est; atque adeo alibi sibi exitum aperire cogantur; Vnde sicuti fontes &flumina alicubi dictis euentibus deficiunt, ita noua alibi nasci historiarum testantur monumenta; naturâ semper id quod deperditum est in vno loco, id ipsum instaurante in alio. Montes quoque qui