Latin
Cap. V. Epilog
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 209
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. Epilog bilium specierum, ob phantasmatum sensibilium interpositionem, sit incapax; quomodo itaque illa attingemus, cùm nihil iuxta Philosophi Epiphonema in intellectu sit, quod non prius fuerit in sensu? Et cum Sapientis proprium sit teste Philosopho phantasmata speculari; an non sufficit inuisibilium bonorum vbertatem sub ineffabili Humanitatis Christi pulchritudine nobis sensibili, intelligere, admirari, eam aeternum gaudere. Cosmiel. Ah fili mi bene apparet, te nec dum abstracti intellectus rationem nosse. Verum est humanum intellectum in hac praesenti vita phantasmatum vmbris impeditum, luce sua obscura ad inuisibilium bonorum rationem pertingere non posse, hoc enim totum alterius beatitudinis vitae statui reseruatum est, de quo rectè Gentium Doctor dicit. Oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit quae Deus praeparauit diligentibus se; quibus verbis expresse docet, sensibus ad ea cognoscenda opus non esse, cum illa omnium sensuum potestatem infinitis parasangis sruperent. O si tibi liceret vel per minimam rimam ineffabiles bonorum inuisibilium delicias, quemadmodum illas tum nostrum genus tum animae iam ad salutis portum appulsae cognoscunt, prae nimijs gaudiorum excessibus, ruptis cordis penetralibus, haud dubiè expirares. Theod. Hoc est quod semper miratus sum, &capere non potui, cur diuina bonitas mundum hunc corporeum cum tanto rerum apparatu condiderit, certè non propter se tantum, qu mundo corporeo non indigebat, quem infinites quippe pulchriorem, in aeterno suo archetypo contemplabatur; neque propter vestrum genus Angelicum; ergo propter rationalem creaturam, qui homo est.