# Iter extaticum II 21

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. De. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/21

Cap. I. De Natura. 21 quoque Vulcanios subinde à suis cessare incendijs multiplici de causa contingit, vel eo loco e quo suum sibi solitum officina Vulcania nutrimentum hauriebat, ruina fornicum subterrestrium destructo, vel spiraculo seu camino Vulcaniae officinae obturato, vel nutrimento quod consumpsit, non nisi multorum annorum spatio reparabili; atque semper vna ex his tribus causis insolitum illum quem mirabaris effectum producit. Theod. Adeò luculenter tam insolentium effectuum quas assignasti causas caepi, vt eas mihi demonstrasse videaris, neque amplius vllus animum meum de dictis dubium pulsat; restat modo, vt quid vtilitatis Geocosmi tam intrinsecis quam extrinsecis partibus conferas, me doceas; & vbi maximè tuam industriam demonstres. Hydr. O mi Theodidacte, longum esset tibi meas quas mundo confero vtilitates & emolumenta enarrare Mathusalae tibi annis opus foret ad eas non dicam animo penetrandas, sed vel minima ex parte calamo describendas. Vniuersus mundus mea vtitur opera, quod & Cosmiel tibi in superioris mundi lustratione sat superque demonstrauit, nunc verò ne sufficienti a me instructione non informatus discedas, vsum tibi meum, at non nisi ἐπταμικῶς aperiam. Aeternus rerum opifex Deus in primordiali illa rerum omnium productione, vti alia omnia, ita & me ex nihili abysso produxit, tali tamen super omnia reliqua, quae in Chaotica illa massa latebant praedominio, vt nihil esset in rerum Vniuersitate, quod mea non indigeret opera.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
