# Iter extaticum II 210

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. V. Epilog. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/210

Praeterea prorsus attonitus haesi dum exactiùs ponderarem, quodnam incitamentum Ch stum Seruatorem nostrum in nostrae carnis angu traxisset, cur humana carne vestiri sub visibili serui forma apparere, omnibus sese humanae condit miserijs, excepto peccato, vsque ad probrosissim Crucis mortem, demittere voluerit. Dices forsanm ad hominem à seruitute peccati liberandum, Deoque reconciliandum; id verum esse scio. Sed & non vsquequaque mihi satisfacit; latet itaque haud dubie sub hoc aliud quoddam prorsus incomprehensibile mysterium; quod ego nihil aliud esse existimo, quam superexcessiuam, ineflabilem, omnem humani intellectus longè excedentem gloriam, quam sua nobis sacratissima incarnatione promeruit. Sed vti haec homini in huius corruptibilis vitae statu constituto est inconceptibilis, ita te rogo, vt eius vel vnica lucis scintillula animum meum ardentibus succensum desiderijs imbuas, vt feruentiùs ad tantorum bonorum inuisibilium consecutionem inposterum aspirem. Cosmiel. Magna sunt quae tibi exponi postulasti, & nescio an in hacivita mortali consti corum capax esse possis. Quare subi nullis tantun tibi

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
