Latin
IBBESEOI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
RODROMVM sine literis negotiationis suae testibus expedire, prorsus incongruum videbatur; Quare Synopsim hanc praesentem, qua Vniuersum Mundi Subterranei argumentum Lectori curioso exhiberetur, annectendum duxi; hac potissimum ratione impulsus, quod complures iamdudum id à me poposcerint; dum capere non potuerunt, quidnam in Subterraneo Terreni globi recessu esse possit, quod aut Mundi nomen mereretur, aut quod argumenta subministrare possit, Mundi nomine digna; falsa vtique &plebaeo persuasione illusi, qui vti terrenum globum non secus ac Casei coagulum fortuita conglobatione compactum putant, ita tantum abest, vt sibi persuadeant, praeter cryptas quasdam &fodinas superficiei terrenae vicinas alia intus receptacula constitui, vt potius omnia immensa soliditate constipata, non sine mentis quadam pertinacia firmiter credant. Vt itaque error tam palmaris ab imperitis rerum auferatur, totius nostri instituti seriem hoc loco ob oculos curiosi Lectoris exponere visum fuit; ex quo quidem luculenter patebit; nullos effectus adeò insolentes in hoc sensibili Mundo elucescere qui in intimis terrae visceribus secundum analogiam quandam non reperiantur; atque adeò omlum rerum geneses suam non nisi ex Mundo Subterraneo originem deriuare, luculenter patebit. Sed hisce praemissis, iam rerum tractandarum seriem, operisque diuisionem supponamus. MVNSiue Orrer De interioris exteriori bis, quem Geocosmum app mus, constitutione, &fabrica In decem Libros digestu Quo Vniuersae Naturae maiestas &diuitiae summa rerum varietate exponuntum: Abditorum effectuum causae acri indagine inquisiiae demon& Naturae coniustrantur, cognitae per Argium ad humanae vitae necessarium vsum vario experimentorum apparatu, nec non nouo modo &ratione applicantur. HICVS.