Latin
Cap. V. Epil
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 224
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc itaque mi Theodidacte diuinum virtutum omnium exemplar, noctu diuque ob oculos positum contemplare; haec vnica tua cura sit, vt eam in anima tua, perfecta, &sum ma similitudine, haud secus ac sigillum quoddam in piae affectionis &voluntatis ardentissimae ductili cera, diuinam formam exprimas. Hoc pacto desideratam tuae cum Diuina voluntate conformationem, atque adeo ad illam, ita omnibus votis concupitam Theomorphosim, id est ad diuinum vnionis Amorosae osculum in hac vita, quantum humanae conditionis ratio permittet admitteris, in altera verò totus Deo per apertam visionem iunctus, totus vnieris toti, qui est omnia in omnibus. Theod. O Cosmiel magna sanè hodie te magistro scientia imbutus sum: cuius comparatione omnis humana sapientia, stultitia est, omne sapientum huius saeculi lumen mera caecitas est; ò Deus meus &omnia L O Christe humani generis vindex, transfige cormeun igneis amoris tui iaculis, vt consumptis omn humanarum ambitionum vanitatibus, omnibus caducis huius infelicis vitae cupiditatibus extinctis omnibus quae mundus tantoperè quaerit §a repudiatis, tibi in posterum soli adhaeream, ti soli seruiam, te solum in vita &morte actionibus meis exprimam, carnem meam cum vitijs &concupiscentijs crucifigam, ac tandem totus in te absorbear Amen. Cosmiel.