Latin
LIBER I. CENTROGRAI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 231
Unproofread scanNot analysed yet
PARS II. De Arte C smocentrica, nouis se instrummentis, queis ad summa naturae arcana, motuumque naturalium notitiam deducimur. LIBERII. COSMICVS. In quo fusè agitur de connubio Coeli &Terrae; de principijs rerum naturalium, de Elementis, de Coelo, Astris, eorumque influxibus specificis in terrenum Mundum, siue Geocosmum; &quod ex his omnia quae sensibus patent, originem habeant, multis varijsque modis demonstratur. LIBER III. GEOTACTICVS. In quo de admirando Geocosmi Opificio de eius figura, magnitudine, de varia locorum, regionumque diuisione agitur. De Ossatura Geocosmi Magnetica à polo ad polum; vbi de montibus eorumque altissimis in natura finibus, vti &de altitudine eorum variè discurritur. anspermia Globo Terreno indita: de venis, arterijs &cartilaginibus Terrae, ad exemplar Microcosmi intra terram dispositis. De ingentibus Terrae receptaculis, quae membris tum maioris tum minoris Mundi, secundum analogiam quandam respondere docentur.