# Iter extaticum II 26

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. De. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/26

ego abdito quodam, praepotentis magnetismi fascino, vel ad primum occursum, mox in amorem meum omnia dispositarum materiarum subiecta conuerto, vt psa tota mei se iuris, ego totum me ipsorum aeris admirando quodam coniugio faciam, ea Metamor phosi, vt nemo me amplius dignoscat. Vidistine crystallum, beryllum, adamantem, amethystum, rbunculum, & similes istiusmodi non splendore magis quàm raritate inaestimabiles lapides? Theod. Vidi, & admiratus sum naturae in istis formandis industriam. Hydr. Illi omnes mei sunt partus, illi tum coagulum, quorum singulos ex appropriatis terrestrium succorum coloribus tinxi, salinis proprietatibus imbui, & natura locorum syderumque influxu cooperante, in tam nobiles formas traduxi, ego subtilissimas terrestrium molium fibras medullasque penitissimas subeundo, pinguedinem quandam induo, ex locorum natura concessam, quae sulphuri & mercurio mista, prout perfecta aut imperfecta eorum commistio fert, incredibili spermaticae virtutis s generis metalla produco; ego meae efficacia pro appropriata locorum natura, omnis generis salia, gummi, succos minerales, & quidquid tantum fluoris aut humidi naturam olet, efficio; libri integri scribendi forent, si modum & rationem qua singulis commisceor, exponere hoc loco vellem; ego phuris & mercurij ope, antimonium, marcasitam ochram, arsenicum, & si quod aliud mineralium magni momenti corpus reliquum est, mea industria Colorum diuersitas in in eas quibus pollet mirificas facultates sublimo; atque lapidibus.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
