Latin
Cap. I. De
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 29
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam ego pro natura &conditione loci operor, primò terrestrem glebam ad talem &talem qualitatem seminali mea virtute, &salsuginea facultate, quam semper centro meo inuolutam gesto, dispono; haec disposita mihique immixta, germinat talia &talia, tales plantas &arbores non alias, ex mira quadam terreni cum humido alijsque abditis locorum qualitatibus concurrentibus, temperie &mixtura profert. Ex huius verò infinitae combinationis adaptatione, nascitur infinita illa herbarum plantarumque varietas quae deinde adolescentes concepti exclusique seminis propagatione, vniuersam telluris superficiem in vsum hominum animaliumque replent, vnde vulgatum prouerbium, non omnis fert omnia tellus, siquidem ego singulare quid producere non possum, non concurrente appropriata locorum natura &conditione soli. Hinc in India &Zonae torridae subiectis regionibus plantas arboresque toto caelo ab Europaeis differentes produco. Et hoc quare? quia aliam ad Solem Iuxta differem tem caeli conLunam, stellasque situm obtinent, quo vti aliter at stitutionem, diuersa geneque aliter, tum supernorum influxuum virtutes, tun rantur. Archaei subterraneae Oeconomiae ministri &architecti, operationes participant, ita mirificè quoque ijs terrestrium partium natura alteratur. Theod. O quam scitè &peritè naturam rerum exponis. Iam video verum esse, quod veteres adeò constanter asseruerunt, aquam videlicet rerum omnium principium, semen mundi, menstruum, &sermentum totius naturae constituentes. Sed iam vlterius ex tepercipere cupio, quomodo animalium generationi &temperamento te misceas? Hydr.