# Iter extaticum II 3-2

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. II. Degl. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/3-2

Nullo non tempore ingens me desiderium tenuit, cognoscendi eatum partium situm, quae immediatè polis mundi substant. Noui multos multa de ijs retulisse, quia tamen nemo mortalium repertus est qui eò penetrauerit, quiescere non posse videor, donec nonnullam à te de ijs notitiam acquiram. Cosmiel. Ad profundum Naturae arcanum aperiendum me adigis, & forsan hucusque incognitum, sed vt melius mentem meam comprehendas; rem ab ouo vt dici solet ordior. Conditrix sapientia, ita Geocosmum hunc constituit; vt à polo ad polum sit coagmentata, saxosa concatenatorum montium serie Tellus, siue ad firmiorem totius consistentiam, siue ob particulares naturae fines, perinde est; non vt multi putant, totius globi structuram & fabricam, intus solidam, & constipatam, quin potius innumeris canalibus perfossam, immensis receptaculis refertam esse tibi persuadeas velim; quorum anfractuum nonnulli sunt in vniuersales vsus a prouida Naturâ destinati, quidam ad particulares, vt postea oculari demonstratione comperies; tractus itaque qui vtrique polo subsunt, hominum quidem habitationi inepti sunt, adeo tamen toti Geocosmo vtiles, vt is sine illis subsistere non possit.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
