# Iter extaticum II 3

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. De. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/3

sanguinem & semen degenerat, vnde nouus Leo, Tygris, aut Lupus nascitur, cuius temperamentum vti ex carnis pabulo immediatè profluxit, ita naturali instinctu in id nutrimentum fertur, quod ei vitam dedit & in vita conseruat. Hoc pacto radicali mea virtute omnia constituo. Theod. Sed humidum illud non amplius tibi propriè adscribi potest, cùm ingentes iam mutationes alterationesque subierit? Hydr. Verum est mirificè illud transmutatum esse, nihiloninus illud sine radicali mea facultate subsistere nunquam potest; accedit, pabulum siue nutrimentum sine aquae accessu, se solo nec digestionem, nec debitam naturae operationem peragere posse, quae vt fiant, meo indigent subsidio. Quid rogo aliud in animantibus sudor & vrina est, nisi assumpti potûs veluti quaedam reliquiae, & serosum quoddam, separatum à faecibus excrementum; neque tamen à vitalium membrorum officinis recedunt, nam in hepate coquor in sanguinem, in corde in spiritus dissoluor vitales, in cerebro in animales conuertor, in flatus intra pulmones abeo, in semen digeror intra vasa spermatica, humiditate mea sanguinem, ne coaguletur, in venis fluxilem facio; neruorum propaginem, intestinorum volumina, adeoque omnia interiora membra humiditate & mollitudine mea ne obrigescant, lubrica facio; per aures, nares, os, linguam oculos mucosam materiam, humectatiua vi mea exonero, atque adeo nihil sit in maiogus ri minorique mundo, quod mea non administren perenni. cura, industria, sollicitudine.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
