# Iter extaticum II 32

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. De. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/32

Vides igitur quomodo Diuina sapientia me in primordijs rerum vna cum sorore mea tellure, veluti asseclam, consiliarium, atque cooperatorem ad totius naturae ordinem constituendum, adhibere sibi complacuerit? Theod. Intellexi omnia, & placent, sed vnum adhuc dubium mirè me torquet, & est, quomodo ijs animantibus quae non faeno sed solis carnibus vescuntur, vt Leonibus, Leopardis, Accipitribus, &c. tuam spartam conferas? Hydr. Si quae supra indigitaui cepisses nullus quoque animum tuum scrupulus circa propositam mihi quaestionem pulsaret; que madmodum enim sol & homo generant hominem Aristotele teste ita & ego, spermatica herbae virtute cooperante vna cum Sole herbam produco. Equus & bos aut capra herbam comedunt, quod nutrimentum cum umido meo polleat, illud assumptum mox in sanquinem aut semen abit, ex semine bos aut capra nascitur; boues ac equos, capras oues in sui nutrimentum venatur Leo, Tygris, Lupus, aut Canis, quod cum radicali meo humido polleat, illud pariter in Leonis, &c.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
