# Iter extaticum II 35

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. Iter Su. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/35

Ecce Cor Balaenae nouum spectaculum, ingentem lebetem video per quale, petuò fumantem, ei, quo in cereuisia coquenda vti solent, nion absimilem, & tu nè illud cor putas? Cosmiel. Omnino cor illud est belluae perpetua spirituum exhalatione fumans. Theod. Sed quidnam hoc Pulmones fiquod instar veli nautici inflatum video? Cosmiel. H cut velum nauticum. iunt pulmones belluae, quibus aërem sibi necessariu attrahit; quin vel ipsa aqua ingenti caloris aestu attenuata, hoc loco in aërem conuertitur. Theod. Quid Hepar. illud mi Cosmiel quod cupulae adinstar, siue tholi (cuiusmodi sacellis imponi solet) rotundum & humidum aspicio? Cosmiel. Illud hepar est. Theod. Quid intorti illi aqui ductus, quos sinuosis volumiIntestina. num spiris protensos video. Cosmiel. Illa sunt animalis intestina, quibus nutrimenti faeces exonerat. Theod. O quis vnquam credidisset talia in rerum natura monstra reperiri? quis infinitam Conditoris sapientiam sat dignis laudibus celebret? quae tanta & tam admiranda opera ad potentiae suae Maiestatem attestandam produxit? Dic rogo quem in finem a Deo animalia huiusmodi sunt condita?

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
