Latin
FIBIBEI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 37
Unproofread scanNot analysed yet
Sed iam tempus est, vt in chaos meum reuertar, vale mi Theodidacte verborum meorum memor. Theod. Hisce dictis Hydriel submisso capite, in tenues euanuit auras, ego verò ex sopore euigilans, visarum rerum admirandam seriem, alto voluebam pectore. Relicto itaque horto, domum reuersus, Musaeolo meo me abdidi, ac quae compereram, mox chartae ad gloriam Dei &Reipublicae literariae emolumentum committere visum fuit. Quid porrò factum sit, narrare aggredior. DIALOe admirandis Geocosmi, siue Terre stris mundi arcanis eodidacto. Interlocutoribus Cosmiele, &Th. De exteriori Geocosmi facie.