# Iter extaticum II 37

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, FIBIBEI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/37

Sed iam tempus est, vt in chaos meum reuertar, vale mi Theodidacte verborum meorum memor. Theod. Hisce dictis Hydriel submisso capite, in tenues euanuit auras, ego verò ex sopore euigilans, visarum rerum admirandam seriem, alto voluebam pectore. Relicto itaque horto, domum reuersus, Musaeolo meo me abdidi, ac quae compereram, mox chartae ad gloriam Dei & Reipublicae literariae emolumentum committere visum fuit. Quid porrò factum sit, narrare aggredior. DIALOe admirandis Geocosmi, siue Terre stris mundi arcanis eodidacto. Interlocutoribus Cosmiele, & Th. De exteriori Geocosmi facie.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
