# Iter extaticum II 4-2

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. II. Degl. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/4-2

Nosti Oceanum continuo fluxu & refluxu agitari, nunc ex ortu in occasum, nunc ex austro in Septentrionem? Scias itaque talem esse partium suppolarium constitutionem, vt semestri supra Horizontem mora dominante Sole, ingens vaporum copia sursum tollatur, vnde mare circumsitum aquarum mole spoliatum, necessariò in locum aquae in vapores resolutae, alias & alias aquas substituere satagit, vnde vndequaque ad se circumiecti Oceai aquas a natura sibi indita vi trahit, quae in immensas aquarum moles congestae, tùm retrocedere non possint ingenti quadam voragine absorptae, interioribus Geocosmi visceribus in fines paulo post dicendos concreduntur; est autem vorago haec immensa, & veluti ingens orificium quoddam aqui ductûs subterranei principalissimum, per quem, aqua in occultas terrae cauernas, ac caecas latebras, & naturae subterraneae conclauia deriuata, tandem sub polo antarctico exitum suum inuenit; canalis verò hic à polo ad polum constitutus vniuersae terrae profunditatem meritur. Oceanus itaque in dicta voragine, quam arctico polo suppositam diximus absorptus; per memoratum canalem aquas deuoluens, post expleta arcanioris Naturae receptacula, atque decoctionis defaecatione peracta, per polo antarctico suppositarum partium orificium denuo regurgitatur; est enim hoc simile prorsus ei, quod sub arctico existit voraginis orificium ita

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
