# Iter extaticum II 4

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. I. De. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/4

Ad volucrum genus venio, quod, cùm seminibus, fructibus, carnibus viuat, illud autem vti à me tanquam princi pio originem duxit, ita id pariter nihil sine me posse clarè patet; ego illis & potum in riuis fontibusque & humiditatem in aere subministro, quam tamersi non vt terrestria animalia per vrinam excernunt, non tamen ideo meo subsidio destituta censere debes, cùm omne humidum, nutrimentumque assumptum, partim in substantiam aliti, partim in semen & oua, in vtroque sexu, in sanguinem spiritusque, in exteriori vero in pennarum innumera colorum varietate imbutarum ornatum, natiua speciei proprietate de generet. Quae verò in aqueo meo regno natales suos sortiuntur, videlicet innumerabilis piscium varietas, ea nisi in elemento meo vti viuere nequeunt, ita aliam sese originem quam ex me non habere, palam testantur, vt proinde de hisce fusiùs tecum sermo cinari superuacaneum ducam. Restat illud animalium genus, quae insecta vocantur, & infinitus eorum numerus est, qualiacunque tamen fuerint, il la certè non alterius, sed meae substant iurisdictioni; cum enim pleraque ex putredine nascantur, ego verò tùm terrestribus glebis, tùm plantis, animalius, malignantis etiam naturae mixtis, facilè me insinuem, putredinem, cuius ego fermentum sum nasci necesse est, vti ex putredine insecta. Teod. Nunc verè video vniuersas te mundi semitas penetrare, neque quidquam esse, siue subterraneum Geocosmi promum condum, siue exteriorem sensibus expositum rerum apparatum spectes, quòd tuae curae & praesidio non subdatur. Hydr.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
