# Iter extaticum II 42

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, LLIIBI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/42

Sicuti semper tuo me arbitrio plena animi resignatione tradidi, ita porrò circa me, quod & tibi, & Deo in te beneplacitum fuerit, exsequere Nihil enim antiquius vnquam habui, quàm Diuinae voluntatis amussim in omnibus ardentissimè sectari, eique coniungi per affectum, qui cùm infinitè bonus sit, amore vtique infinito dignus est. Sed rogo te mi Cosmiel, quid sibi globus ille tanta rerum varietate conspicuus? quid baculus? quid Cornucopiae, quibus oneraris? explica rogo arcana rerum sacramenta. Cosmiel. Globum quem vides, mundum, scias ex terrestri & aqueo elemento constitutum, exprimi; vides in hoc Oceani longè latèque diffusam aquarum molem, vides marium intra terrenos sinus diffluxiones? Vides lacuum, fontium, fluminum, ab origine sua in innumeros riuos deductorum propagines? Vides animalium aquatiliumque multitudinem & varietatem? num intueris terrestrium portionum montibus distinctorum concatenationem? quam arboribus plantis, herbis decorè vestiantur? siluasne camporumque planicies, à quadrupedibus alitibusque habitatas cernis? Theod. Cerno omnia & stupeo, & quid huiusmodi mihi significare velis, nescio. Vnde qua possum humili animi deuotione rogo, vt mihi scopum omnium, in quem collimas, aperias.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
