# Iter extaticum II 47

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. II. Degl. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/47

Cum verò in aeterno Sacrosanctae Triadis consistorio, aeterni patris verbum & filius, aeterno decreto, in humani generis per peccatum lapsi redemptionem ad carnis humanae assumptionem destinatus fuerit, certè nihil ad Geocosmi excellentiam ampliùs accedere posse videtur; dum dignus effectus est, qui Vnigeni tum Patris Filium Verbum aeternum, Sapientiam in creatam humana carne vestitam exciperet, dum Deum hominem cum hominibus in huius ter gurgustio conuersantem, innumera beneficia confe rentem, immò conciuem suum vidit; ò dignitatem ò excellentiam! non sibi solarem, non iouium, non lunarem, aut alium quemuis ex nobilioribus mundi globis selegit, sed terrestrem globum, vt in eo stupenda magnalium suorum operationumque diuinarum miracula monstraret, vt qui omnipotenti virtute sua ex nihili abysso produxerat omnia, omnia propter hunc globum, quem sibi habitaculum idem videlicet Dei cum hominibus constituerat, produxisse Mundi globum xisse videretur. Rectè itaque mi Theodidacte terram ante omnes omnium mundanorum globorum ob dignitatem fimaximè curant Angeli.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
