Latin
Cap. II. Degl
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 49
Unproofread scanNot analysed yet
Ad singula tibi ordine proposita dubia respondeo. Et ad primum, quòd multae regiones incultae, desertae, &habitatore priuentur, tantum abest Deo &natuvt imperfectionem telluris arguat, vt potius eius in raoperantenihil fi ustra de pretium maximè dignoscendum sit; tametsi enim fit. haec passim occurrant, scias tamen nihil Deum &naturam frustra fecisse, quod non in altissimos fines, hominibusque incognitos disponatur. Quemadmodum enim Diuina sapientiâ totum mundum contrariorum luctâ litibus &amicitijs conseruari voluit, ita mala bonis mixta esse, &consona dissonis apta connexione sociata voluit, sine quibus mundus consistere minimè posset, vtpotè harmonico suo temperamento destitutus; etiamsi enim deserta inueniantur sabulo squalida, &in immensam longitudinem porrecta, quae iuxta hominum sensum &iudicium otiosa &inutilia videantur, si tamen interiorem infrapositam deserto subterraneam structuram viderent quemadmodum suo tibi tempore ostendam, forsan miNullum in natura malum si ne annexo sibi bono reperitur.