# Iter extaticum II 49

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. II. Degl. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/49

Ad singula tibi ordine proposita dubia respondeo. Et ad primum, quòd multae regiones incultae, desertae, & habitatore priuentur, tantum abest Deo & natuvt imperfectionem telluris arguat, vt potius eius in raoperantenihil fi ustra de pretium maximè dignoscendum sit; tametsi enim fit. haec passim occurrant, scias tamen nihil Deum & naturam frustra fecisse, quod non in altissimos fines, hominibusque incognitos disponatur. Quemadmodum enim Diuina sapientiâ totum mundum contrariorum luctâ litibus & amicitijs conseruari voluit, ita mala bonis mixta esse, & consona dissonis apta connexione sociata voluit, sine quibus mundus consistere minimè posset, vtpotè harmonico suo temperamento destitutus; etiamsi enim deserta inueniantur sabulo squalida, & in immensam longitudinem porrecta, quae iuxta hominum sensum & iudicium otiosa & inutilia videantur, si tamen interiorem infrapositam deserto subterraneam structuram viderent quemadmodum suo tibi tempore ostendam, forsan miNullum in natura malum si ne annexo sibi bono reperitur.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
