# Iter extaticum II 5-3

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. II. De. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/5-3

Cap. II. De Terrae. ita vt quod voraginis arcticae orificium absorbuit, id orificium antarcticae voraginis reuomat, vt proinde non amplius mireris, concitatissimum ex Austro in Septentrionem Oceani fluxum, & fluxus quidem ab arctico incipit polo, ab antarctico verò refluxus. Quòd verò nemo mortalium dictas plagas viderit aut adierit, causa in promptu est, quia fluxus maris in memoratis partibus adeo vehemens est, vt nullu tam validus ventus dari possit, qui vbi naues in hunc aestum inciderint, eas retroagere valeat; si verò aut data opera vel casu homines in dictos tractus ventorum impetu delati fuerint, ijs mox irreuocabili saeuientis naturae contumacia in abyssum raptis, necessariò pereundum est: nullo euadente tantae perditionis ac ruinae nuncio. Theod. Planè admiranda & vix audita mihi narras Cosmiel: & iam vera esse video quae tum supra ab Hydriele audiui, tùm Geographi tuae relationi haud absimilia narrant de Mohache quodam Oxoniensi arte magica ad partes suppolares delato, vbi dicitur rupem immensam 33 Leucarum in circuitu inuenisse, sub qua insinuatus per quatuor Euripos Oceanus Septentrionalis, per ingentem voraginem absorbeatur. Testantur quoque vehementissimum aquarum versus polum tanquam in centrum nitentium cursum, quotquot in vicinioribus insulis infelicis orae sedem nacti sunt incolae, immò & Bataui hunc maris concitatissimum motum nullo etiam flante vento obseruarunt; ex polo verò antarctico, aquas à polo arctico absorptas reddi, celerrimus pariter atque impetuosissimus versus Boream Oceani aestus, sat superque declarat, quem vnanimi eorum qui huiusmodi partes explorare tentarunt consensu, huius temporis Neptuni testantur, quemque adeò impe tuosum aiunt, vt etiamsi contraposito validissimo vento incitentur, nulla tamen tam valida nauis sit, quae impetum sustinere possit ruentium aquarum; vt proinde hinc colligas, nemini ob aestuantiun ctuum, ac veluti ex monte quodam praecipitatorum contumaciam, dictos tractus adire concessum esse.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
