# Iter extaticum II 61

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. II. De glol. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/61

Cap. II. De glol Terrae. generationes rerum distribuat; hinc quemadmodum in Megacosmo Creator omnium Deus Solem & LuSol & Luna, sunt igneum nam, id est igneum & aqueum globum, constituit & aqueum corpus, ad eo naturae consilio, vt hoc pacto vnus alterius impetemperiem mundo contum frangeret, & ad temperiem reduceret, ita in ciliandam. Geocosmo ignem & aquam simul esse voluit, aquam quidem, ne subterranei ignis aestu & ardore omnia in cineres & fauillas conuerterentur; ignem verò, vt aqua digesta per calorem, spermaticam vim ex centro eductam, & generationibus rerum aptam exereret: atque vnum alterum, dum simul foueret, vtrumque in perpetuo hoc operationum tenore conseruaretur. Nam vti Hydriel te docuit, ignis sine humido eius nutrimento vti consistere non potest, ita neque aqua sine igne; illa enim in vapores spiritibus turgentes resoluta, omnia interiora vsque ad ipsam terrae superficiem, spermatica sua virtute & efficacia imbuit, quemadmodum fusius suo loco & tempore te docebo. Est praeterea aqueum hoc elementum ita Aqua omnia Geocosmo necessarium, vt nisi illud vbique reperire- soecundat. tur, omnia sterilitate & squalore deficere necesse foret. Hinc illud influxu luminarium in reciprocos aestus concitatum, praeterquàm quod vniuersam tel lurem ambiat, per occultos quoque meatus in intima montium viscera propulsum, ad fontium, fluminum lacuumque originem constituendam sese insinuat. Fontes in innumeros riuos diuaricati, vniuersam superficiem faecundo humore rigant, in animantium, plantarumque vitae sustentandae subsidium: adeoque nullibi id desit, sine quo nihil viuere possit. Habes mi Theodidacte desideratos fines pericycloseos, & elementi aquei vtilitates, quas quidem opportuniùs tunc tibi exponam, vbi te paulo profundius in Naturae adyta introduxero. Sistamus itaque hic, praesertim cùm de hac ipsa materia fusissimam ab Hydriele instructionem acceperis. Theod. Summa animi mei voluptate ratiocinium tuum audiui, vt proinde quid ei contraponam non reperiam.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
