# Iter extaticum II 62

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. II. De glol. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/62

Quare mihi modò explices velim, cur montium catenae à polo ad polum constitutae sint? nescio enim quodnam naturae mysterium sub eo lateat. Cosmiel. Rectè coniecturasti, neque enim compositio huiusmodi terrae tantùm propria est, sed & omnibus reliquis mundi glo bis communis, omnes enim vt in Itinerario caelesti tibi exposui, suam à polo ad polum corporis constitutionem habent, atquè hic est magnetismus ille naturae potentissimus, quo omnes mundi globi perfectum habent, & indeflexibilem in determinatos mundi limites situm & dispositionem, eam ob causam à prouida naturae sagacitate ijs inditam, ne incerta volubilitate, omnibus mundi iuribus confusis, susque deque vniuersi verteretur machina. Nam secundùm hunc immutabilem situm optimè sese inuicem fouent, & ad influxus reciprocos communicandos, vnus alterum sollicitat, quod minimè fieret, si globorum poli incerta & instabili lege hinc inde, prout sors ferret, fluctuarent. Cum itaque omnes, vti dixi, mundi globi, tametsi perenni motu ver

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
