# Iter extaticum II 64

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. II. Deę. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/64

igus Ad vtilitates declarandas progredior, quas vt intelli gas, nonnulla ad exactiorem elucidationem praemittam. Nonnulli sanè existimare videntur, Geocosmum, non secus ac terreum quendam, atque ex luto à figulo fortuita arte compositum globum esse prorsus solidum, nullisque caeteris elementis distribuendis, receptaculis praeditum; praesertim in intimis & remotissimis telluris visceribus, vbi & verum purumque terrae elementum reperiri volunt, ab omnibus impuriorum partium quisquilijs lonè semotissimum, atque proinde vsque ad ipsum terrae centrum densa argillâ cretaque constipatum; quorum opinio probari non potest. Nos paulò profundiùs philosophemur; quomodo enim fieri potest; vt tam ingens Geocosmi corpus nonnisi in externa superficie sua praebere emolumenta; reliquas verò interiores partes ob soliditatem nihil agere, & non nisi corpus iners, & inutile pondus haberi sibi persuadeant? Scias itaque mi Theodidacte, globum hunc terrenum non tantùm quoad extrinsecam superficiem, sed etiam quoad interiorem constitutionem, tanta prouidentia à Sapientia rerum Opifice conditum fuisse, vt nullus pene collis tam exiguûs sit, nullus riuus tam exilis, qui non ob certos fines soli naturae cognitos constitutus sit.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
