Latin
Cap. II. Deę
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 67
Unproofread scanNot analysed yet
Verè mi Cosmiel magna &incomprehensa narras, quae tamen ita rationi consona sunt, vt nemo sit qui ijs contradicere aut possit, aut debeat. Perge modò vlterius nonnullos mihi scrupulos euellere, quae &plantarum &animalium, quam spectamus varietatem concernunt; vtrum videlicet ea suae naturalis constitutionis rationem ex Geocosmi visceribus sortiar tur, vtrum ex proprij seminis virtute. CA