# Iter extaticum II 7-3

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. IV. De ę. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/7-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/7-3

Producat terra animulia, &c. ecce mox creatae lucis portio elementorum coniugio desponsata omnis generis animantes quadrupedes produxit, iuxta Dininae sapientiae ideas, in omnibus ad nutum naturae obsecundans. Theod. Hinc sequeretur animalia specie non differre, cùm omnia ex eadem luce coaluerint. Cosmiel. Valde hallucinaris; non enim omnia animalia eandem lucis quantitatem acceperunt, nec materia elementaris eandem pro omnibus dispositionem habuit, sed ineffabili quadam tum combinationis lege, tum trium naturae principiorum, corporumque elementarium (quae iam ex ipsa totius naturae miscella seminibus rurgebant) concursu eà temperie & harmonia coaluit vnicuique animali formando destinata terrestris massa, vt ex illa per certam formam substantialem hoc non aliud animal, hoc praecisè non aliud vegetabile, hoc & non aliud minerale emerserit. Et quantò quidem animal quodpiam maiorem caelestis lucis portionem ad sui compositionem sub tali & tal elementorum mistura adeptum fuit, tantò caeteris perfectius & naturae dotibus instructius euasit: quantò minorem, tantò quoque in specie quidem sua perfectum, at in gradu & dignitate naturae sensitiuae, quoad temperamentum imperfectius emersit. Hac ratione Leo, quia maximam dictae lucis portionem adeptus est in sui productione, ideo omnibus animalibus generositate, fortitudine, & igneo quodam pollente vigore,

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
