# Iter extaticum II 7

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. II. De gle. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/7

Cap. II. De gle Terrae. attolli debeat? quomodo id fieri possit, & debeat, non capio. Secundò. Num Oceanus nonnullos alios habeat canales, per quos sese in subterranea mundi receptacula insinuet? & num fluxus & refluxus maris quotidianus non nihil ad hoc conferat? ecce hae sunt rationes meae quarum non inuenio causam. Cosmiel. Nodum difficultatis prorsus tetigisti, sed facilè tuu conuincam intellectum, vbi nonnulla quaedam prius supponenda praemisero. Scias itaque causam cur Oceanus ex parte poli Borealis absorptus, motûs sui principium sumat non ex parte poli Australis, ni Pars Borealis poli terrestris lam aliam esse, quàm ipsammet naturalem Geocesr altior Australi causat in ea constitutionem & fabricam, quam mundi opisex saparte principientia sua ita disposuit, vt inde dictus effectus con pium fluxus. sequeretur; partes itaque Boreales poli terrestris, aliquantulum altiores, partibus Australibus poli terretris Australis sine centri grauitatis praeiudicio esse oportuit: haud secus, atque in canali qui in duo ori Similitudn: exponitur. ficia incuruatus, vna extremitate altius altera eminet; quem si humido interim breuioris cruris orificio digiti ope clauso ad summum repleueris, videbis statim deposito digito aquam ex breuiori crure cum impetu elabi, donec in aequilibrio consistant; aquarum itaque ingens pondus altiùs ruens, fluxum continuò per magnae venae canalem sollicitat, donec eum per antarcticum terrae polum expellat, quam quidem expulsionem, perpetua quaedam pericyclosis seu circumuolutio aquarum vt consequatur necesse est. Neque mihi obijcias fluxum in aequilibrio tandem quieturum: cùm ruentium per voraginem Borealem aquarum vis necessariò secum proximè consequentem, & continuatam Oceani molem vi quadam naturali ad continuationem aquarum trahat. Accedit fluxum maris versus Boream magno impetu ruentem violentiâ suâ naturalem absorptionis impetum ruentium aquarum pondere plurimum promouere: hinc sit, vt expulsae per polum terrae antarcticum aquae atque in omnem circumferentiam diffusae, denuo suas versus polum Borealem semitas teneant, quae tametsi varijs occurrentibus obstaculis impediantur, alibi tamen fluxum recompensant. Theod.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
