# Iter extaticum II 70

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, VPPIBOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/70

Voce diuina intonante, Fiat lux (quae quidem nihil aliud fuit, quàm calidum naturae primigenium, Lux coelestis & veluti anima quaedam, omnibus vitam & motum tribuens) mox incitata massa illa in incomprehensibili suo squaloris & confusionis chao absorpta, benigno illo primigeniae lucis calore dilatata, in varios raritatis densitatisque gradus variasque rerum species digesta fuit; crassior quidem & faeculentior, appropriata sibi panpermia imbuta, non tantùm in crassum & opacum terrae corpus cessit, sed & omnibus Astraeis mundi corporibus solidae firmaeque consistentiae materiam praebuit. Deinde diuinae vocis imperio aquarum luce primigeniâ iam in liquidam fluxilemque materiam dilatatarum separatio facta fuit, quâ pars ad extimos mundi recessus relegata, pars telluris corpori consignata, pars in reliquos mundi globos, sine qua terrea massa siccitatis suae vi consistere non poterat, distributa fuit. Atque hoc pacto singula mundi corpora ex terreo, aqueo, igneo elemento composita constiterunt. Subtilissima verò aqueae molis portio in immensum illud expansum, seu Aetheream regionem, quod Sacer Textus Firmamentum vocat, omnium mundanorum corporum receptaculum cessit, ita vt aëris elementum iuxta sacra eloquia nihil aliud sit, quàm humidi quaedam perpetuo euaporantis subtilissima & spirabilis substantia, quae in omnes mundi vel penitissimos recessus expansa omnia mundi corpora penetret; cùm verò separata iam Diuina voce elementa, tum in alios mundi globos, tum potissimum in terrestris siue Geocosmi compositionem, qui finis omnium est, & singula semina virtute sibi propria coaluissent; ecce panspermia illa in terraqueo globo diuina voce percussa.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
