Latin
VPPIBOI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 71
Unproofread scanNot analysed yet
Germinet terra herbam virentem &facientem semen, &lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram Innumerabilem illam plantarum arborumque varietatem, quam admiramur, produxit; Ita quidem, vt terra aquarum ambitu &penetratiua vi earum macerata, &seminalium virtutum miscellâ foeta primum subiectum fuerit, ex quo Deus conditor, tantam graminum, herbarum, florum, arborum, viribus formarumque proprietatibus differentium progeniem eduxit, quae &in semina vnicuique speciei propria ad perpetuandas rerum species coalesceret. Atque hoc pacto plantarum omnia genera nata sunt. Theod. Certissima sunt quae dicis, &Sacra Scriptura id apertè docet; sed nosse desiderarem, vtrum tanta plantarum varietas ex semine praeuio in elementis delitescente, vtrum de nouo in ipsis plantis semen creuerit vnicuique plantae proprium; ita enim sacer Textus innuere videtur. Cosimiel. Cum ex Elementorum commixtione omnia mundi corpora constent &componantur, certum est &herbas prorsus ex nihilo creatas non esse, sed ex terra &aqua simul iuncta, Elementa solummodò ex nihilo creata omnium corporeorum principia, &materia sunt. Animalium productio quo modo facta sit.