Latin
VPPIBOI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 76
Unproofread scanNot analysed yet
In principio creauit Deus caelum &terram. Siquidem terram priorem intentione, executione verò posteriorem esse voluit, dum in separatione aquarum eam in perfectam primùm sormam, videlicet ex crassioribus &foeculentioribus chaoticae moli inexistentibus portionibus coalitam, &ineffabili quodam opificio omnibus naturae operationibus ritè exequendis opportuno, tum quoad intrinsecum, tum quoad extrinsecum apparatum digessit, effinxitque in eum quem videmus Geocosmum: ita quidem, vt quemadmodum paulò ante dixi, terra prior intentione ob finem omnium excellentissimum, posterior verò in executione inter elementa, vti &de homine in fine operum suorum factum legimus, extiterit: quia non nisi diuisis aquis apparuit arida, quam &terram vocauit: congregationes verò aquarum, quae in terrae iam diuina voce digestae alueis recipiebantur, vocauit maria; atque haec est terra illa, vnà cum aquis, in omnibus numeris absolutissimum globum coagmentata, hominum animaliumque habitaculum; quod in principio creare tanquam finem omnium intenderat Deus, vt proind ex hoc meo discursu luculenter pateat Sacrae Scripturae verus &genuinus sensus. Theod.