# Iter extaticum II 76

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, VPPIBOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/76

In principio creauit Deus caelum & terram. Siquidem terram priorem intentione, executione verò posteriorem esse voluit, dum in separatione aquarum eam in perfectam primùm sormam, videlicet ex crassioribus & foeculentioribus chaoticae moli inexistentibus portionibus coalitam, & ineffabili quodam opificio omnibus naturae operationibus ritè exequendis opportuno, tum quoad intrinsecum, tum quoad extrinsecum apparatum digessit, effinxitque in eum quem videmus Geocosmum: ita quidem, vt quemadmodum paulò ante dixi, terra prior intentione ob finem omnium excellentissimum, posterior verò in executione inter elementa, vti & de homine in fine operum suorum factum legimus, extiterit: quia non nisi diuisis aquis apparuit arida, quam & terram vocauit: congregationes verò aquarum, quae in terrae iam diuina voce digestae alueis recipiebantur, vocauit maria; atque haec est terra illa, vnà cum aquis, in omnibus numeris absolutissimum globum coagmentata, hominum animaliumque habitaculum; quod in principio creare tanquam finem omnium intenderat Deus, vt proind ex hoc meo discursu luculenter pateat Sacrae Scripturae verus & genuinus sensus. Theod.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
