Latin
Cap. II. De gle
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cur frequenti obseruatione notatum est, in Oceano Athlantico qui fluxui aquarum à polo Australi exoneratarum versus polum Borealem omni impedimento vacuam viam praestat, tantum tamen abest, vt versus polum ruere videatur, vt potius contrarium obseruatum sit quamnam huius rei rationem assignas? Cosmiel. Varij in mari motus considerandi sunt. Primus, naturalis &circumuolutionis, de quo hic potissimum quaestio est. Secundus, fluxus &refluxus quotidiani, qui plurimum naturalem motum promouet. Tertius reflexionis dicitur, siue currentium, qui merè accidentalis est, à certorum ventorum impulsu certis anni temporibus dominantium causatus, &hunc potissimum Nautae obseruant, &solam extrinsecam maris superficiem commouet, &reflexionis quoque dicitur, eo quod ad littora continentium insularumque illisus, Oceanum in circulos agat; atque hic est motus de quo tu dubitabas, qui nihil commune habet cum motu circumuolutionis, cùm hic totam Oceani substantiam in circumuolutionis periodum agitet.