Latin
Cap. IV. De ę
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 8-3
Unproofread scanNot analysed yet
Theod. Bene omnia coepi, quae nouo &peculia ri hucusque modo protulisti; quare vt omnia mih luculentius pateant, abs te contendo, vt explices quinam sint illi spiritus? quorum ope plantae incrementum suum sumunt, quos supra nonnisi paucis indigitasti. Cosmiel. Quemadmodum in Microcosmo spiritus vitalis facultatis ope per totius corporis Oeconomiam diffunduntur, vtpotè omnium operationum vitalium architecti, &subtilissimi tenuissimique defoecatioris sanguinis halitus sunt, ita in vegetabilium familia praeter propriam animam vegetatiuam sunt &spiritus, qui nihil aliud, quàm tenuissima alimenti in vegetantibus portio sunt. Dum enim humidum radicale per poros vegetabilium insinuatum, ac per radices eorum in alimentum &vitam attrahitur, tunc quoque tenuissima dicti humidi radicalis iam ad talem &talem formam indiuiduati portio spiritus ille vegetabilium, de quo supra locutus sum, appellatur. Quod enim spiritus in Microcosmo, id in Phytocosmo, id est plantali mundo spiritus appropriati praestant. Cum per vniuersas totius corporis plantae minutissimas portiunculas virtutes &facultates vegetantis animae deferant. Theod. Hinc sequeretur, animam &spiritus idem in vegetabilibus esse. Cosmiel. Haudquaquam; differunt enim spiritus &anima in vegetabilibus, quòd anima eorum sit forma quaedam substantialis, primaeuum vitae principium, &quasi pura caelestis Entelechiae, siue seminis naturae virtus in principijs vegetabilium radicata &implantata, ex qua omnes vires, proprietates, facultatesque scaturiunt: spiritus autem, partim quaedam sunt dictae purioris caelestis lucis portio, partim connexam permistamque sibi habent subtiliorum elementorum portionis magnam quantitatem.