Latin
Cap. IV. De ę
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 86
Unproofread scanNot analysed yet
Nam vt exemplo rem propiùs attingam, memor sis eorum, quae supra diximus; caelestem Entelechiam panspermia quadam refertam esse, quam primò aëri, aer aquae, aqua terrae tandem perpetuo &incessabili influxu suo communicat; quemadmodum itaque magnes intra infinitam rerum congeriem constitutus, non tamen nisi ferrum sibi sympathicum, &similitudine naturae appropriatum appetit, omnibus alijs immotis; ita vegetabile insita sibi natura per radices, veluti per os quoddam, elementum terraqueum caelesti iam panspermia imbutum trahit, ex qua tamen illud tantùm trahit quod naturae suae quam maximè consentaneum est neglecto reliquo, a natura sua dissono seminali virtute imbuto alimento; ita absynthium VG.