# Iter extaticum II 88

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. IV. De ę. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/88

Fit autem haec mirifica generationis plantae actio, eo qui sequitur modo. Mox vbi memoratum alimentum sensibili modo per radices ex terra, insensibili verò per poros plantae ab aëre artractum fuerit, illud ubito virtute vegetatiua animae plantalis per spiritus digeritur, atque in intimo membrorum recessu concoquitur, coctum digestumque vero in aliti substantiam conuertitur, & ex puriori quidem & subtiliori eius parte fit semen, quod peculiari modo in corpusculo suo conseruatur ad generationem & multiplicationem vegetabilium: siquidem hoc terrae mandatum in primam sui materiam, ex qua concretum fuit, per humorem illum alimentitium nectareo caelestis lucis liquore perfusum dissoluitur, & sic dissolutum pullulat ac germinat, atque in simile sibi vegetabile eflorescit.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
