Latin
Cap. IV. De ę
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 9-3
Unproofread scanNot analysed yet
Semen enim permistum alteri diuersae speciei semini, distinctum quid, &ab vtroque semine diuersum producit; hoc pacto pomus Europae in Indiae solo planArbores vnius speciei tata, toto caelo differentem fructum parit, siue figuplantatae in diuersis regio ram, siue colorem, saporem, odorem, spectes. Hinc nibus diffeest quod Persica arbor in Persia veneni virulentia plerentissimos inter sese fruna, in Europa tamen transplantata, suauissimum sactus producunt. luberrimumque fructum producat. Innumera huius rei afferre possem, si tempus ferret, exempla. Quae tamen aliundè non proueniunt, nisi ex differenti natura &conditione soli, in quo transplantantur. Secundò dicta arborum siue fructuum diuersitas, causari potest per insitionis artificium, dum diuersae arborum species in vnum transplantantur truncum, de quo naturae artisque coniugio, cùm tu in Arte Magnetica fusè egeris, non ijs immorabor. Tertiò summa haec diuersitas quoque ex multiplici principiorum naturae (quae supra calidum innatum siue primigeniam lucem, humidum radicale &siccum hylaeum diximus, &sulphuri, mercurio &sali correspondent) pro diuersis arborum speciebus in terreno solo permixtio. Quae causa sit tantarum ne prouenit, pro quorum combinatione aliter &ali- in fructibus qualitatum. ter ad naturae leges facta, alia &alia nascitur fructuum quaogus qualitas. Accedit hisce elementarium virtutum energia, ex quorum omnium complexu emanat illa qualitatum diuersitas summa: ita vt ex calido innato, siue sulphure naturae, odores &colores; ex sale verò naturae, quod omnia sapida reddit, sapores pro priè proueniant; cooperantibus in omnibus ad diuersos effectus producendos elementorum qualitatibus primis &secundis.