Latin
Cap. IV. De ę
Athanasius Kircher, Iter extaticum II 95
Unproofread scanNot analysed yet
Et non dubito quin tu mi Theodidacte ex hisce principijs iactis indiuidualem illam mixtorum compositionem, quę in singulis plantis elucescit, facilè sis penetraturus; singula enim quoad intimam eorum essentiam attingere non est huius temporis, sed ei reseruatum vitę statui, in quo cuncta ἐν τῇσορία κοσμοτεχνῖτι veluti in archetypo quodam, in quo omnia vnum sunt, contemplaberis. CAPV De ortu &viribus sensitiuae Naturae. ZHEOD. Iam tempus est mi Cosmiel, vt quae de animalium ortu &Genesi te mihi expositurum pollicebaris, solita dicendi claritate expedias. Cosmiel.