# Iter extaticum II 96

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. IV. De ę. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/96

Faciam equidem libenter quod à me contendis Theodidacte, sed non nisi in genere tantùm, particularem singulorum inuestigandorum, rerumque ex meis principijs deducendarum rationem, proprijs ingeni tui conatibus relicturus. Scias itaque velim, quadruplex esse animantium genus, quo totius sensitiuae naturae ambitus concluditur, & sunt quadrupedia, volucria, natatilia, reptilia cum his quae insecta vocantur. Quorum omnium rationes recensito tibi ordine exponam, aliquantulum altiùs rerum tractandarum seriem orditurus. Percepisti ni fallor ex praecedentibus, qua ratione in primordiali mundi Genesi ex primaeua chaoricae massae materia lucis primigeniae exortu à suâ confusione vindicata elementa, & in proprias naturae eorum consentaneas regiones distincta fuerint, & quomodo opificis Mentis omnipotenti voluntate ex ijs veluti ex praeexistenti materia omne genus animantium eductum fuerit; ex terra & aqua quadrupedia, ex aqua & aëre volucria, natatilia ex elemento ipso, cui insunt; ex omnibus simul reptilia: his positis, & Quadrupedum ex sacris eloquijs consentaneè comprobatis, dico, quaortus ex terra drupedia ex terra producta fuisse, iuxta illud diuinae vocis oraculum.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
