# Iter extaticum II 98

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, Cap. IV. De ę. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/98

Est autem primigenia illa ab Optimo & Ter Maximo Conditore Deo verbo virtutis suę producta lux, de qua modò loquimur, minimè accidentalis quaedam forma & nuda qualitas, sed vera, realis, & actualis subsistentia, vniuersalis mundi forma, omnium mundialium seminum misturis foeta, quae deinde Dei voce excitata, atque distincta Solem, Lunam, stellas, in quibus excellentior & potior eius pars, veluti in proprio regno residet; deinde elementis communicata, omnia quae videmus, constituit Forrò in animalium productione, voce Dei intonante elementa terra, aqua, aer, pro dispositione materiae cuiusuis elementi, eam quam admiramur, non in mineralibus tantùm, sed & in vegetatilibus, sensitiuaeque naturae mixtis, formarum varietatem causauit. Quando itaque Diuina vox insonuit.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
