Latin
FIBIBI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II xi
Unproofread scanNot analysed yet
Siqui dem fieri non posse cogitabam, quin vti Deus &natura nihil frustra faciunt, ita suprema Sapientia Cosmotechnitis in ea mira arte elaboranda, ac iuxta architectonicam amussim in ea rite disponenda, &ad necessarios totius naturae vsus in innumera elementorum con ceptacula dispescenda cum ineffabili quadam ndustria luserit; qua de causa solito molientis ingenij ardore instimulatus, nullum non lapidem moui, vt quantum fieri posset, ad adeò abstrusam in Subterraneo Mundo late tium rerum constitutionem aliquousque penetrarem. Minimè ijs caeteroquin oj nis &magni ponderis, luculentisque quae ad interiorem telluris statum concipiene cere videbantur, quaeque ex varijs Scrij rum monumentis congesseram; contentus indicijs, nisi &ego abditae veritatis spartam, proprij experimenti indagine &αὐτοψία stabili tam exornarem. Vnde quidquid in Geographicarum relationum monumentis, quod tum totius globi tum particularium regionum constitutionem concernebat, quidquid dico rarum, insolens, ¶doxum obuium fuit, id exemptum summo studio adnotauiMira Oceanearum expeditionum, quae in nouarum regionum, mariumque incognitorum inuentione detecta sunt naturae prodigia, pari cura collecta ponderaui.