Latin
FIBIBI
Athanasius Kircher, Iter extaticum II xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Nec hic destiti, intima metallicarum fodinarum receptacula, ad incredibilem negotiantis n turae industriam explorandam; serutatus &ne quidquam omisisse viderer; Aetnam conscendi, Stronę ylum exploraui, Vesuuiu quoque, vel aliquousque in eum intromissus, exacta cura dimensus sum, crateres singulorum, &occulta antrorum molimina, tum ad inaccessam aestuantis naturae originem propius contuendam, tum ad congrua instituto meo consectaria ex ijs deducenda, vti aestuantis animi impetu, ita non sine summo vitae periculo inuestigaui. Quibus quidem omnibus exactè perlustratis, dici vix potest, quanta animum meum ad rerum spectatarum portenta incesserit admiratio. Admirationem verò quàm ardens causarum inquirendarum exceperit desiderium. Vnde dum sigula cum singulis ad combinatoriae artis incudem reductis, exactius confero; multo sanè interiorem Geocosmi, siue ter restris globi fabricam aliam esse, atque oppidò differentem à communi hominum conceptu constirutionem habere deprehendi; quippe in quascitè ad aeterna sapientian miinori cumnin hun ria, q corporis, itot vitalium membror officinis dineti, tot venaru fibrarumneruntun que ductibus instructi, tot caecis meatuum Siphonibus pertusi, fabrica constituenda allaarit, vt proinde opus illud iam dudum Reipo literariae promissum, quod Mundus Subterraneus inscribitur.