# Iter extaticum II xv

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, FIBIBI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/xv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/xv

confusum fuit, ordine digestum, ab ioccurrentibus difficultatum scopulis expeditum nec non multiplici experimentorum aut tatumque apparatu cumulatum exornatur Gazoque, veluti in quodam totius naturae phylacio, insigni cum faenore te reperturu confido. Porrò sicuti in Itinerario Caelestimulati Cosmielis magisterio ad inaccessa naturae Superioris arcana exploranda vsus sum ita & in hoc Subterranei Mundi Itinerario methodo priori prorsus parallela procedendum duxi, vt proinde non te moueant raptus, extases, Genij familiaritas, similiaque à Deo agitatorum hominum loquendi dictamina. Hisce enim non alio fine, nisi ad lectionem tum varijs ingenij lusibus condiendam, tum ad singula naturae opera, per interrogationes responsionesque vltro citroque factas, faciliùs luculentiusque exponenda, sub Allegoricis hisce rerum verborumque inuolucris, vsum me esse Lector sibi persuadeat. Atque adeo totum hoc commentum nihil aliud existimet velim, quàm profundam quandam mentis agitationem, in reconditiora naturae phylacteria diffusam, quae vti occultalsum, & ab humani ingenij comprehensione ssima, ita ingenti mentis aestus & anxia ixia quadam seruentis ingenij solicitu penetrentur, opus esse, is solus nescire poterit, qui huiusmodi philosophiae labirynthos nunquam tentauerit.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
