# Iter extaticum II xvii

Athanasius Kircher, Iter extaticum II, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/xvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/xvii

Cum itaque ex multo iam tempore à magni nominis viris ad operis iam dudum p pitur ui Mundus Subterraneus ins missi ( ati editionem continua literarum s vrgerer; Opus verò memoratum vti argu mentorum huc usque inexploratorum varietate & copia confertissimum, ita majus quoque otium, temporisque copiam quam quis credere posset ad tot abditas rerum causas, ad tot Naturae miracula, quae non sine ingenti animi ausu, non sine innumeris praeuiorum experimentorum tentaminibus exploranda erant, summoperè necessariam exigere videretur; hinc factum est, vt opus iam quasi in suo fastigio constitutum, tum ob truculentam pestiferae luis, quae ingenti mortalium strage Italiae dominabatur, tyrannidem, aliasque horum martialium temporum calamitates, tum ob luctuosum FERDINANDI III.

---

Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II.
